|
30. Solet item quaeri, utrum animale corpus prius homini formatum
sit e limo, quale nunc habemus, an spirituale, quale resurgentes
habebimus. Quanquam enim hoc in illud mutabitur; seminatur enim
corpus animale, surget corpus spirituale: tamen quid prius homini
factum sit, ideo disceptatur, quia si animale factum est, non hoc
recipiemus, quod in illo perdidimus, sed tanto melius quanto
spirituale animali praeponendum est, quando erimus aequales Angelis
Dei (Matth. XXII, 30). Sed Angeli possunt aliis et
justitia praeponi; numquid et Domino? De quo tamen dictum est:
Minorasti eum paulo minus ab Angelis (Psal. VIII, 6).
Unde, nisi propter carnis infirmitatem quam sumpsit ex Virgine,
formam servi accipiens (Philipp. II, 7), in qua moriens nos a
servitute redimeret? Sed quid hinc diutius disseramus? Non enim
obscura est Apostoli sententia de hac re; qui cum voluisset adhibere
testimonium, quo probaret esse corpus animale, non tam de suo vel de
cujusquam hominis corpore, quod in praesenti videbatur, quam de hoc
ipso Scripturae hujus loco recoluit et adhibuit, dicens: Si est
corpus animale, est et spirituale; sic etenim scriptum est: Factus
est primus homo Adam in animam viventem; novissimus Adam in spiritum
vivificantem. Sed non primum quod spirituale est, sed quod animale;
postea, spirituale. Primus homo de terra, terrenus; secundus homo
de coelo, coelestis. Qualis terrenus, tales et terreni; et qualis
coelestis, tales et coelestes. Et quomodo induimus imaginem terreni,
induamus et imaginem ejus qui de coelo est (I Cor. XV,
44-49). Quid ad hoc dici potest? Imaginem ergo coelestis
hominis nunc ex fide portamus, habituri in resurrectione quod
credimus: imaginem autem terreni hominis ab ipso exordio humanae
generationis induimus.
|
|