|
31. Hic occurrit alia quaestio, quomodo renovemur, si non ad hoc
per Christum revocamur, quod in Adam prius eramus. Quanquam enim
multa non in pristinum, sed in melius renoventur, ab inferiore tamen
statu, quam quo erant antea, renovantur. Unde ergo ille filius
mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est (Luc. XV,
32): unde illi profertur stola prima, si non immortalitatem
recipit, quam perdidit Adam! Quomodo autem perdidit immortalitatem,
si corpus habuit animale? Neque enim animale corpus, sed spirituale
erit, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc
induerit immortalitatem (I Cor. XV, 53). Nonnulli his
angustiis coarctati, ut et illa constet sententia qua exemplum de
animali corpore hinc datum est, ut diceretur, Factus est primus homo
Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem;
et ista renovatio receptioque immortalitatis, non absurde dicatur in
pristinum futura, in illud scilicet quod Adam perdidit: putaverunt
prius quidem hominem fuisse corporis animalis; sed dum in paradiso
constitutus est, eum fuisse mutatum, sicut nos quoque resurrectione
mutabimur. Hoc quidem liber Geneseos non commemorat; sed ut possint
utraque testimonia Scripturarum inter se consentire, sive illud quod
de animali corpore dictum est, sive illa quae de renovatione nostra
plurima in sanctis Litteris reperiuntur, hoc tanquam necessario
consequi crediderunt.
|
|