|
32. Sed si ita est, frustra conamur paradisum et illas arbores
earumque fructus, praeter figuratam significationem, prius accipere ad
rerum gestarum proprietatem. Quis enim credat jam illius modi cibos ex
arborum pomis immortalibus et spiritualibus corporibus necessarios esse
potuisse? Verumtamen si aliud non potest inveniri, melius eligimus
paradisum spiritualiter intelligere, quam vel putare non renovari
hominem, cum toties hoc Scriptura commemoret; vel eum existimare
recipere quod non ostenditur amisisse. Huc accedit quod et ipsa mors
hominis, quam eum peccato commeruisse, multa divina testimonia
colloquuntur, indicat eum sine morte futurum fuisse, nisi peccasset.
Quomodo ergo sine morte mortalis? aut quomodo non mortalis, si corpus
animale?
|
|