|
34. Sed rursus non vident, qui ejus corpus in paradiso mutatum
putant, ut ex animali fieret spirituale, nihil impedire, si non
peccasset, ut post paradisi vitam, quam juste obedienterque vixisset,
acciperet eamdem corporis mutationem in vita aeterna, ubi jam cibis
corporalibus non egeret. Quid ergo necesse est propter hoc jam cogi
figurate, non proprie paradisum intelligere, quia non posset mori
corpus nisi peccato? Verum est quidem quod non moreretur etiam
corpore, nisi peccasset; aperte quippe dicit Apostolus, Corpus
mortuum propter peccatum: animale tamen posset esse ante peccatum, et
post vitam justitiae, cum Deus vellet, fieri spirituale.
|
|