|
35. Quomodo ergo, inquiunt, renovari dicimur, si non hoc
recipimus, quod perdidit primus homo, in quo omnes moriuntur? Hoc
plane recipimus secundum quemdam modum, et non hoc recipimus secundum
quemdam modum. Non itaque immortalitatem spiritualis corporis
recipimus, quam nondum habuit homo; sed recipimus justitiam, ex qua
per peccatum lapsus est homo. Renovabimur ergo a vetustate peccati,
non in pristinum corpus animale, in quo fuit Adam, sed in melius, id
est in corpus spirituale, cum efficiemur aequales Angelis Dei
(Matth. XXII, 30), apti coelesti habitationi, ubi esca quae
corrumpitur non egebimus. Renovamur ergo spiritu mentis nostrae
(Ephes. IV, 23) secundum imaginem ejus qui creavit nos, quam
peccando Adam perdidit. Renovabimur autem etiam carne, cum hoc
corruptibile induetur incorruptione, ut sit spirituale corpus; in quod
nondum mutatus, sed mutandus erat Adam, nisi mortem etiam corporis
animalis peccando meruisset.
36. Denique non ait Apostolus, Corpus quidem mortale propter
peccatum; sed, Corpus mortuum propter peccatum.
|
|