|
Illud quippe ante peccatum, et mortale secundum aliam, et immortale
secundum aliam causam dici poterat: id est mortale, quia poterat
mori; immortale, quia poterat non mori. Aliud est enim non posse
mori, sicut quasdam naturas immortales creavit Deus: aliud est autem
posse non mori, secundum quem modum primus creatus est homo
immortalis; quod ei praestabatur de ligno vitae, non de constitutione
naturae: a quo ligno separatus est cum peccasset, ut posset mori, qui
nisi peccasset posset non mori. Mortalis ergo erat conditione corporis
animalis, immortalis autem beneficio Conditoris. Si enim corpus
animale, utique mortale, quia et mori poterat; quamvis et immortale,
ideo quia et non mori poterat. Neque enim immortale quod mori omnino
non possit, erit nisi spirituale, quod nobis futurum in resurrectione
promittitur. Ac per hoc illud animale et ob hoc mortale, quod propter
justitiam spirituale fieret et ob hoc omni modo immortale , factum est
propter peccatum non mortale, quod et antea erat, sed mortuum, quod
posset non fieri, si homo non peccasset.
|
|