|
37. Quomodo ergo corpus nostrum dicit Apost. mortuum, cum adhuc
de viventibus loqueretur, nisi quia jam ipsa conditio moriendi ex
peccato parentum haesit in prole? Animale est enim et hoc corpus,
sicut et primi hominis fuit; sed hoc jam in ipso animalis genere multo
est deterius: habet enim necessitatem moriendi, quod illud non
habuit. Quamvis enim restabat adhuc ut immutaretur, et spirituale
factum plenam immortalitatem perciperet, ubi cibo corruptibili non
egeret; tamen si juste viveret homo, et in spiritualem habitudinem
corpus ejus mutaretur, non iret in mortem. In nobis autem etiam juste
viventibus, corpus moriturum est; propter quam necessitatem, ex
illius primi hominis peccato venientem, non mortale, sed mortuum
corpus nostrum dixit Apostolus, quia omnes in Adam morimur (Rom.
V, 12; et I Cor. XV, 22). Item dicit: Sicut est
veritas in Jesu, deponere vos secundum priorem conversationem hominem
veterem; eum qui corrumpitur secundum concupiscentias deceptionis; hoc
est, factus Adam per peccatum. Vide ergo quid sequatur: Renovamini
autem spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem; eum qui
secundum Deum creatus est, in justitia et sanctitate veritatis
(Ephes. IV, 21-24): ecce quod perdidit Adam per peccatum.
|
|