CAPUT XXVII. Quomodo mente et corpore ad id renovamur, quod Adam perdidit.

In hoc ergo renovamur, secundum id quod amisit Adam, id est secundum spiritum mentis nostrae: secundum autem corpus quod seminatur animale, et resurget spirituale, in melius renovabimur, quod nondum fuit Adam.

38. Dicit item Apostolus: Exspoliantes vos veterem hominem cum actibus ejus, induite novum qui renovatur in agnitionem Dei, secundum imaginem ejus qui creavit eum (Coloss. III, 9, 10). Hanc imaginem in spiritu mentis impressam perdidit Adam per peccatum ; quam recipimus per gratiam justitiae; non spirituale atque immortale corpus, in quo ille nondum fuit, et in quo erunt omnes sancti resurgentes a mortuis: hoc enim praemium est illius meriti, quod amisit. Proinde illa stola prima (Luc. XV, 22), aut ipsa justitia est unde lapsus est; aut, si indumentum corporalis immortalitatis significat, etiam hanc ille sic amisit, cum propter peccatum ad eam pervenire non potuit. Dicitur enim et amisisse uxorem, et amisisse honorem, qui speratum non acceperit, illo a quo sperabat offenso.