|
39. Secundum hanc ergo sententiam corpus animale habuit Adam, non
tantum ante paradisum, sed etiam in paradiso constitutus: quamvis in
interiore homine fuerit spiritualis, secundum imaginem ejus qui creavit
eum; quod amisit peccando, meruitque etiam corporis mortem, qui non
peccando mereretur et in corpus spirituale commutationem. Nam si et
interius animaliter vixit, non possumus dici ad hoc ipsius renovari.
Quibus enim dicitur, Renovamini spiritu mentis vestrae, hoc eis
dicitur, ut spirituales fiant: quod si ille nec in ipsa mente fuit,
quomodo nos renovamur ad id quod homo nunquam fuit? Apostoli autem et
omnes justi animale utique corpus adhuc habebant, sed tamen
spiritualiter interius vivebant; renovati scilicet in agnitionem Dei,
secundum imaginem ejus qui creavit eos: non ideo tamen jam peccare non
poterant, si consentirent iniquitati. Nam et spirituales posse cadere
in tentatione peccati, ostendit Apostolus, ubi ait, Fratres, si
praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales
estis, instruite hujusmodi in spiritu lenitatis, intendens te ipsum,
ne et tu tenteris (Galat. VI, 1). Hoc dixi, ne cuiquam
impossibile videatur quod peccavit Adam, si spiritualis erat mente,
quamvis animalis esset corpore. Quae cum ita sint, nihil tamen adhuc
praepropere confirmamus, sed exspectamus potius utrum etiam caetera
Scriptura hunc intellectum non impediat.
|
|