|
3. Accipiamus ergo eum sexto ipso die in hac perspicua visibilique
forma de limo finctum , sed tunc non commemoratum quod nunc
recapitulando insinuatur, et videamus utrum nobiscum ipsa Scriptura
concordet. Sic certe scriptum est, cum adhuc diei sexti opera
narrarentur: Et dixit Deus, Faciamus hominem ad imaginem et
similitudinem nostram; et habeat potestatem piscium maris et volatilium
coeli, et omnium pecorum, et omnis terrae, et omnium repentium quae
repunt super terram. Et fecit Deus hominem, ad imaginem Dei fecit
cum; masculum et feminam fecit eos, et benedixit eos Deus, dicens:
Crescite et multiplicamini, et implete terram, et dominamini ejus;
et habete potestatem piscium maris, et volatilium coeli, et omnium
pecorum, et omnis terrae, et omnium reptilium repentium super terram
(Gen. I, 26-28). Jam ergo de limo formatus erat, et illi
jam soporato mulier ex latere jam facta erat, sed hoc tunc commemoratum
non erat, quod nunc recapitulando commemoratum est. Neque enim sexto
die factus est masculus, et accessu temporis postea facta femina; sed
fecit eum, inquit; masculum et feminam fecit eos, et benedixit eos.
Quomodo ergo jam homine in paradiso constituto mulier ei facta est?
An et hoc praetermissum Scriptura recoluit? Nam sexto illo die etiam
paradisus plantatus est, et ibi homo collocatus est, et soporatus est
ut Eva formaretur, et ea formata evigilavit, eique nomen imposuit.
Sed haec nisi per temporales moras fieri non possent. Non itaque ita
facta sunt, sicut creata sunt omnia simul.
|
|