CAPUT XXIX. De anima tractandum in sequenti libro.

40. Sequitur enim quaestio de anima valde difficilis, in qua multi laboraverunt, nobisque ubi laboremus reliquerunt. Sive enim quia non omnium omnia legere potui, qui de hac re secundum Scripturarum nostrarum veritatem ad aliquid liquidum minimeque dubium pervenire potuerunt; sive quia tanta quaestio est, ut etiam qui eam veraciter solvunt, non facile intelligantur a talibus, qualis ipse sum: fateor neminem adhuc mihi persuasisse quod sic habeam de anima, ut nihil amplius quaerendum putem. Utrum autem nunc certum aliquid inventurus sim et deliniturus, ignoro. Quod autem potuero, si conatum meum Dominus adjuverit, sequenti volumine explicare curabo .