|
4. Quantamlibet enim homo cogitet facilitatem qua Deus etiam haec
simul cum caeteris fecit, verba certe hominis novimus, nisi per
temporales morulas emitti voce non posse. Cum ergo verba hominis
audimus, vel cum animantibus, vel cum mulieri nomen imposuit, vel cum
secutus etiam dixit, Propter hoc relinquet homo patrem suum et
matrem, et conjungetur uxori suae; et erunt duo in carne una (Gen.
II, 24); quibuslibet syllabis ista sonuerint, nec duae
quaecumque in his verbis syllabae simul sonare potuerunt: quanto minus
haec omnia cum iis quae simul creata sunt, simul fieri? Ac per hoc,
aut et illa omnia non simul ab ipso summo exordio saeculorum, sed per
moras atque intervalla temporum facta sunt, diesque ille non spirituali
sed corporali substantia primum conditus, vel circuitu lucis nescio
quomodo, vel emissione et contractione, mane ac vesperam faciebat:
aut si consideratis omnibus quae superioribus sermonibus petractata
sunt, probabilis ratio persuasit, illum diem spiritualem sublimiter ac
primitus conditum lucem quamdam sapientem vocatum esse diem, cujus
praesentia per ordinatam cognitionem conditioni rerum in numero senario
praeberetur; atque huic sententiae Scripturae verba congruere quod ait
postea, Cum factus est dies, fecit Deus coelum et terram, et omne
viride agri antequam esset super terram, et omne fenum agri antequam
exoriretur (Ibid., 4, 5); attestari etiam quod alibi scriptum
est, Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul (Eccli.
XVIII, 1): non est dubium hoc quod homo de limo terrae finctus
est, eique formata uxor ex latere, jam non ad conditionem qua simul
omnia facta sunt, pertinere, quibus perfectis requievit Deus; sed ad
eam operationem, quae fit jam per volumina saeculorum, qua usque nunc
operatur.
5. Huc accedit quod ipsa etiam verba quibus narratur quomodo Deus
paradisum plantaverit, in eoque hominem quem fecerat collocarit, ad
eumque adduxerit animalia, quibus nomina imponeret, in quibus cum
adjutorium simile illi non fuisset inventum, tunc ei mulierem costa
ejus detracta formaverit, satis nos admonent haec non ad illam
operationem Dei pertinere, unde requievit in die septimo, sed ad
istam potius qua per temporum cursus usque nunc operatur. Cum enim
paradisus plantaretur, ita narrat: Et plantavit Deus paradisum in
Eden ad orientem, et posuit ibi hominem quem finxerat. Et ejecit
Deus adhuc de terra omne lignum pulchrum ad aspectum, et bonum ad
escam (Gen. II, 8, 9).
|
|