|
Cum dicit ergo, Ejecit adhuc de terra omne lignum pulchrum ad
aspectum; manifestat utique quod aliter nunc ejecerit de terra lignum,
aliter tunc cum tertio die produxit terra herbam pabuli, seminantem
semen secundum genus suum, et lignum fructuosum secundum suum genus.
Hoc est enim, Ejecit adhuc, super illud scilicet quod jam ejecerat:
tunc utique potentialiter et causaliter in opere pertinente ad creanda
omnia simul, a quibus consummatis in die septimo requievit; nunc autem
visibiliter in opere pertinente ad temporum cursum, sicut usque nunc
operatur.
6. Nisi forte quis dicat non omne ligni genus tertio die creatum,
sed dilatum aliquid quod sexto crearetur, cum homo factus est atque in
paradiso constitutus. Sed quae sexto die creata sunt, apertissime
Scriptura declarat; anima viva scilicet secundum unumquodque genus,
quadrupedum et repentium et bestiarum, et ipse homo ad imaginem Dei
masculus et femina. Proinde potuit praetermittere quomodo sit homo
factus, quem tamen ipso die factum esse narravit, ut recapitulando
postea, quemadmodum etiam factus fuerit intimaret, hoc est de terrae
pulvere, et mulier illi de latere; non tamen aliquod creaturae genus
praetermittere, vel in eo quod dixit Deus, Fiat, sive, Faciamus,
vel in eo quod dicitur, Sic est factum, sive, Fecit Deus.
Alioquin frustra per singulos dies tam diligenter distincta sunt
omnia, si permixtionis dierum potest ulla suspicio residere, ut cum
herba et lignum diei tertio sit attributum, aliqua ligna etiam sexto
die creata esse credamus, quae ipso sexto die Scriptura tacuerit.
|
|