CAPUT V. De eadem re.

7. Postremo quid respondebimus de bestiis agri, et volatilibus coeli, quae adduxit Deus ad Adam, ut videret quid ea vocaret? Quod ita scriptum est: Et dixit Dominus Deus; Non est bonum esse hominem solum; faciamus illi adjutorium secundum ipsum. Et finxit Deus adhuc de terra omnes bestias agri, et omnia volatilia coeli, et adduxit illa ad Adam, ut videret quid vocaret illa: et omne quodcumque illud vocavit Adam animam vivam, hoc nomen est illius. Et vocavit Adam nomina omnibus pecoribus et omnibus volatilibus coeli, et omnibus bestiis agri. Adae autem non est inventus adjutor similis ipsi. Et injecit Deus mentis alienationem super Adam, et obdormivit, et sumpsit unam de costis ejus, et adimplevit carnem in locum ejus, et aedificavit Dominus Deus costam, quam sumpsit de Adam, in mulierem (Cen. II, 18-22). Si ergo consequenter, cum in pecoribus et bestiis agri et volatilibus coeli non esset inventum adjutorium simile homini, fecit ei Deus adjutorium simile de costa lateris ejus; hoc autem factum est cum easdem bestias agri et volatilia coeli adhuc de terra finxisset, et ad illum adduxisset: quomodo sexto die factum hoc potest intelligi, quandoquidem illo die produxit terra animam vivam secundum verbum Dei; volatilia vero quinto die produxerunt aquae similiter secundum verbum Dei? Non itaque hic diceretur, Et finxit Deus adhuc de terra omnes bestias agri, et omnia volatilia coeli, nisi quia jam terra produxerat omnes bestias agri sexto die, et aqua omnia volatilia coeli quinto die. Aliter ergo tunc, id est potentialiter atque causaliter, sicut illi operi competebat, quo creavit omnia simul, a quibus in die septimo requievit: aliter autem nunc, sicut ea videmus, quae per temporalia spatia creat, sicut usque nunc operatur. Ac per hoc jam per istos notissimos lucis corporalis dies, qui circuitu solis fiunt, Eva facta est de latere viri sui. Tunc enim Deus adhuc finxit de terra bestias et volatilia, in quibus cum adjutorium simile ipsi Adam non esset inventum, illa formata est. In talibus ergo diebus etiam ipsum de limo finxit Deus.

8. Neque enim dicendum est, masculum quidem sexto die factum, feminam vero posterioribus diebus; cum ipso sexto die apertissime dictum sit, Masculum et feminam fecit eos, et benedixit eos, et caetera, quae de ambobus et ad ambos dicuntur. Aliter ergo tunc ambo, et nunc aliter ambo: tunc scilicet secundum potentiam per verbum Dei tanquam seminaliter mundo inditam, cum creavit omnia simul, a quibus in die septimo requievit, ex quibus omnia suis quaeque temporibus jam per saeculorum ordinem fierent; nunc autem secundum operationem praebendam temporibus, qua usque nunc operatur, et oportebat jam tempore suo fieri Adam de limo terrae, ejusque mulierem ex viri latere.