|
9. In qua distributione operum Dei, partim ad illos dies
invisibiles pertinentium, quibus creavit omnia simul, partim ad istos
appositos, in quibus operatur quotidie quidquid ex illis tanquam
involucris primordialibus in tempore evolvitur, si non importune atque
absurde Scripturae verba secuti sumus, quae nos ad haec distinguenda
duxerunt: cavendum est ne propter ipsarum rerum aliquanto difficilem
perceptionem, quam tardiones assequi non sufficiunt, putemur aliquid
sentire ac dicere, quod scimus nos nec sentire nec dicere. Quanquam
enim praecedentibus sermonibus, quantum potuerim, lectorem
praestruxerim; plures tamen arbitror caligare in his locis, et putare
ita fuisse prius hominem in illo Dei opere, quo cuncta simul creata
sunt, ut aliquam vitam duceret, ut Dei locutionem ad se directam,
cum dixit Deus, Ecce dedi vobis omne pabulum seminale, discerneret,
crederet, intelligeret. Noverit ergo qui hoc putat, non hoc me
sensisse, neque dixisse.
10. Sed rursus, si dixero non ita fuisse hominem in illa prima
rerum conditione, qua creavit Deus omnia simul, sicuti est non tantum
perfectae aetatis homo, sed ne infans quidem, nec tantum infans, sed
ne puerperium quidem in utero matris, nec tantum hoc, sed nec semen
quidem visibile hominis; putabit omnino non fuisse. Redeat ergo ad
Scripturam; inveniet sexto die hominem factum ad imaginem Dei,
factos autem masculum et feminam. Item quaerat quando facta sit
femina; inveniet extra illos sex dies: tunc enim facta est, quando
Deus de terra finxit adhuc bestias agri et volatilia coeli; non quando
volatilia produxerunt aquae, et animam vivam, in qua et bestiae sunt,
produxit terra. Tunc autem factus est homo et masculus et femina:
ergo et tunc et postea. Neque enim tunc, et non postea; aut vero
postea, et non tunc: nec alii postea, sed iidem ipsi aliter tunc,
aliter postea. Quaeret ex me quomodo. Respondebo, Postea
visibiliter, sicut species humanae constitutionis nota nobis est; non
tamen parentibus generantibus, sed ille de limo, illa de costa ejus.
Quaeret tunc quomodo. Respondebo, Invisibiliter, potentialiter,
causaliter, quomodo fiunt futura non facta.
11. Hic forte non intelliget. Subtrahuntur enim ei cuncta quae
novit, usque ad ipsam seminum corpulentiam. Neque enim vel tale
aliquid homo jam erat, cum in prima illa sex dierum conditione factus
erat. Datur quidem de seminibus ad hanc rem nonnulla similitudo,
propter illa quae in eis futura conserta sunt; verumtamen ante omnia
visibilia semina sunt illae causae: sed non intelligit. Quid ergo
faciam, nisi, quantum possum, salubriter moneam ut Scripturae Dei
credat et tunc factum hominem, quando Deus, cum factus est dies,
fecit coelum et terram, de quo alibi Scriptura dicit, Qui vivit in
aeternum, creavit omnia simul (Eccli. XVIII, 1); et tunc
quando jam non simul, sed suis quaeque temporibus creans, finxit eum
de limo terrae, et ex ejus osse mulierem? nam nec isto modo eos illo
sexto die factos, nec tamen eos illo sexto die non factos intelligere
Scriptura permittit.
|
|