|
12. Forte ergo animae eorum sexto die illo factae erant, ubi et
ipsa imago Dei recte intelligitur in spiritu mentis eorum, ut postea
corpora formarentur? Sed neque hoc credere eadem Scriptura
permittit. Primo propter illam operum consummationem; quae non video
quomodo possit intelligi, si defuit aliquid tunc non causaliter
conditum, quod postea visibiliter conderetur. Deinde quia sexus ipse
masculi et feminae nisi in corporibus esse non potest. Quod si
quisquam secundum intellectum et actionem tanquam utrumque sexum in una
anima accipiendum putaverit; quid faciet de his quae ad escam Deus
ipso die dedit de lignorum fructibus, quae nisi homini habenti corpus
non utique congrua est? Nam si et hanc escam figurate accipere
quisquam voluerit, recedet a proprietate rerum gestarum, quae primitus
in hujusmodi narrationibus omni observatione fundanda est.
|
|