|
13. Quomodo ergo loquebatur, inquit, eis qui nondum audiebant,
nec intelligebant; quia nec erant qui verba perciperent? Possem
respondere sic eos allocutum Deum, quemadmodum Christus nos nondum
natos, etiam longe post futuros, nec tantum nos, sed etiam eos omnes
qui futuri sunt post nos. Omnibus enim dicebat, quos suos futuros
videbat, Ecce ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi
(Matth. XXVIII, 20): sicut Deo notus erat propheta cui
dixit, Priusquam te formarem in utero, novi te (Jerem. I, 5);
sicut decimatus est Levi cum esset in lumbis Abraham (Hebr.
VII, 9, 10). Cur enim non ita et ipse Abraham in Adam, et
ipse Adam in primis operibus mundi, quae Deus creavit omnia simul?
Sed verba Domini per os carnis ejus, et verba Dei per ora
Prophetarum temporali corporis voce proferuntur, et omnibus syllabis
suis congruas temporum moras sumunt, atque consumunt: cum vero Deus
dicebat, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, et
habeat potestatem piscium maris et volatilium coeli, et omnium
pecorum, et omnis terrae, et omnium reptilium quae repunt super
terram; et, Crescite, et multiplicamini, et replete terram, et
dominamini ejus; et habete potestatem piscium maris, et volatilium
coeli, et omnium pecorum, et omnis terrae, et omnium repentium quae
repunt super terram; et, Ecce dedi vobis omne pabulum seminale,
seminans semen quod est super omnem terram, et omne lignum
fructiferum, quod habet in se fructum seminis seminalis, quod erit
vobis ad escam (Gen. I, 26-29); ipse sermo ejus ante omnem
aeris sonum, ante omnem carnis et nubis vocem, in illa summa ejus
Sapientia, per quam facta sunt omnia, non quasi humanis auribus
instrepebat, sed rebus factis rerum faciendarum causas inscrebat, et
omnipotenti potentia futura faciebat, hominemque suo tempore
formandum, in temporum tanquam semine vel tanquam radice condebat,
quando condebat unde inciperent saecula, ab illo condita qui est ante
saecula. Creaturae quippe aliae creaturas alias, quaedam tempore,
quaedam causis praecedunt: ille autem omnia quae fecit, non solum
excellentia, qua etiam causarum effector est, verum etiam aeternitate
praecedit. Sed de hoc opportunioribus deinde Scripturarum locis
fortassis plenius disserendum est.
|
|