|
14. Fieri sane homines vitae genere pecoribus similes, et ipsae res
humanae clamant, et Scripturae testantur. Unde est illud quod
commemoravi, Homo in honore positus non intellexit; comparatus est
jumentis insensatis, et similis factus est eis: sed in hac vita
utique, non post mortem. Proinde vel talibus bestiis nolebat in
potestatem dari animam suam, qui dicebat, Ne tradideris bestiis
animam confitentem tibi; quales cavendos Dominus significat, ubi
dicit eos indutos vestitu ovium, intus autem esse lupos rapaces
(Matth. VII, 15): vel ipsi diabolo et angelis ejus; nam et
ille dictus est leo et draco (Psal. XC, 13).
15. Quid enim afferunt argumenti philosophi qui putant hominum
animas in pecora, vel pecorum in homines post mortem posse transferri?
Hoc certe, quod morum similitudo ad id trahat, velut avaros in
formicas, rapaces in milvos, saevos ac superbos in leones, sectatores
immundae voluptatis in sues: et si qua similia. Haec quippe
afferunt, nec attendunt per hanc rationem nullo modo fieri posse, ut
pecoris anima post mortem in hominem transferatur. Nullo modo enim
porcus similior erit homini quam porco; et cum mansuescunt leones,
canibus vel etiam ovibus fiunt similiores quam hominibus. Cum igitur a
pecorum moribus pecora non recedunt, et quae aliquantulum caeteris
dissimilia fiunt, similiora sunt tamen suo generi quam humano,
longeque plus ab hominibus quam a pecoribus differunt: nunquam erunt
hominum animae istae, si ea quae similiora sint trahunt. Si autem hoc
argumentum falsum est, quomodo erit illa vera opinio; quandoquidem
nihil aliud afferunt, quo etiamsi non vera, saltem verisimilis
habeatur? Unde proclivius et ipse crediderim, quod etiam eorum
posteri sectatores, illos homines qui haec primitus in suis libris
posuerunt, in hac vita potius intelligi voluisse, quadam perversitate
morum ac turpitudine homines pecorum similes fieri, ac sic quodammodo
in pecora commutari, ut hoc dedecore objecto, eos a cupiditatum
pravitate revocarent.
|
|