|
16. Nam illa quae feruntur accidisse, ut quidam quasi recordarentur
in quorum animalium corporibus fuerint, aut falsa narrantur, aut
ludificationibus daemonum hoc in eorum animis factum est. Si enim
contingit in somnis, ut fallaci memoria quasi recordetur se homo fuisse
quod non fuit, aut egisse quod non egit; quid mirum si quodam Dei
justo occultoque judicio, sinuntur daemones in cordibus etiam
vigilantium tale aliquid posse?
17. Manichaei autem qui se christianos vel putant, vel putari
volunt, in hac opinione translationis vel revolutionis animarum eo sunt
illis Gentium philosophis, vel si qui alii vani homines hoc putent,
deteriores et detestabiliores, quod illi animae naturam a Dei natura
discernunt, isti autem cum aliud nihil dicant esse animam quam ipsam
Dei substantiam, atque id omnino quod Deus est, non trepidant eamdam
turpiter commutabilem dicere, ut nullum sit herbae seu vermiculi
genus, ubi eam non esse permixtam, vel quo revolvi non posse mirabili
opinentur insania. Qui tamen si remotis ab animo suo rerum
obscurissimarum quaestionibus, quas carnali corde versantes, necesse
est ut in opiniones falsas, noxias monstrosasque labantur et
provolvantur, unum illud firmissime teneant, quod omni animae
rationali sine ullius disputationis ambagibus naturaliter et veraciter
insitum est, esse omnino incommutabilem et incorruptibilem Deum; tota
eorum mille formis fabula repente dilabitur, quam in suis vanis ac
sacrilegis mentibus, nonnisi de Dei turpissima mutabilitate
finxerunt.
18. Non est igitur materies animae humanae, anima irrationalis.
|
|