CAPUT XII. Anima non est ex corporeo elemento.

Quid est ergo, unde anima flatu Dei facta est? An corpus aliquod erat terrenum quidem et humidum? Nullo modo: hinc enim potius caro facta est. Nam quid aliud est limus quam terra humida? Nec de humore solo anima facta credenda est, quasi caro de terra et anima de aqua. Nimis enim absurdum est, inde factam putare animam hominis, unde facta est caro piscis et volucris.

19. Ergo fortassis ex aere? Huic enim elemento etiam flatus competit; sed noster, non Dei. Unde supra diximus hoc potuisse congruenter putari, si animam mundi tanquam unius maximi animantis Deum crederemus, ut ita eam flaverit de aere corporis sui, sicut flat nostra de sui. Cum vero Deum esse constet supra omne mundi corpus, et supra omnem spiritum quem creavit, incomparabili omnino distantia; quomodo id recte dici potest? An forte quanto magis Deus universae suae creaturae praesens est omnipotentia singulari, tanto magis potuit ex aere flatum facere, quae anima hominis esset? Sed cum anima non sit corporea, quidquid autem ex mundi corporeis elementis fit, corporeum sit necesse est, inque mundi elementis etiam aer iste numeretur; nec si de puri illius coelestisque ignis elemento facta anima diceretur, credi oporteret. Omne quippe corpus in omne corpus posse mutari, non defuerunt qui assererent. Corpus autem aliquod sive terrenum sive coeleste, converti in animam, fierique naturam incorpoream, nec quemquam sensisse scio, nec fides hoc habet.