|
20. Deinde si non est contemnendum quod medici non tantum dicunt,
verum etiam probare se affirmant, quamvis omnis caro terrenam
soliditatem in promptu gerat, habet tamen in se et aeris aliquid, quod
et pulmonibus continetur, et a corde per venas, quas arterias vocant,
diffunditur; et ignis non solum fervidam qualitatem, cujus sedes in
jecore est, verum etiam luculentam, quam velut eliquari ac subvolare
ostendunt in excelsum cerebri locum, tanquam in coelum corporis
nostri; unde et radii emicant oculorum, et de cujus medio velut centro
quodam, non solum ad oculos, sed etiam ad sensus caeteros tenues
fistulae deducuntur, ad aures scilicet, ad nares, ad palatum,
propter audiendum, olfaciendum, atque gustandum; ipsumque tangendi
sensum qui per totum corpus est, ab eodem cerebro dirigi dicunt per
medullam cervicis, et eam quae continetur ossibus, quibus dorsi spina
conseritur, ut inde se tenuissimi quidam rivuli, qui tangendi sensum
faciunt, per cuncta membra diffundant.
|
|