|
Cum igitur his quasi nuntiis accipiat anima quidquid eam corporalium
non latet, ipsa vero usque adeo aliud quiddam sit, ut cum vult
intelligere, vel divina, vel Deum, vel omnino etiam seipsam,
suasque considerare virtutes, ut aliquid veri certique comprehendat,
ab hac ipsorum quoque oculorum luce se avertat, eamque ad hoc
negotium, non tantum nullo adjumento, verum etiam nonnullo impedimento
esse sentiens, se in obtutum mentis attollat; quomodo ex eo genere
aliquid est, cum ejusdem generis summum non sit nisi lumen, quod ex
oculis emicat, quo illa non adjuvatur nisi ad corporeas formas
coloresque sentiendos; habetque ipsa innumerabilia longe dissimilia
cuncto generi corporum, quae nonnisi intellectu atque ratione
conspiciat, quo nullus carnis sensus aspirat.
|
|