|
21. Quapropter non est quidem humanae animae natura, nec de terra,
nec de aqua, nec de aere, nec de igne quolibet; sed tamen crassioris
corporis sui materiam, hoc est, humidam quamdam terram, quae in
carnis versa est qualitatem, per subtilioris naturam corporis
administrat, id est per lucem et aerem. Nullus enim sine his duobus
vel sensus in corpore est, vel ab anima spontaneus corporis motus.
Sicut autem prius esse debet nosse quam facere, ita prius est sentire
quam movere. Anima ergo quoniam res est incorporea, corpus quod
incorporeo vicinum est, sicuti est ignis, vel potius lux et aer,
primitus agit, et per haec caetera quae crassiora sunt corporis,
sicuti humor et terra, unde carnis corpulentia solidatur, quae magis
sunt ad patiendum subdita, quam praedita ad faciendum.
|
|