|
22. Non mihi ergo videtur dictum, Factus est homo in animam
vivam, nisi quia sentire coepit in corpore; quod est animatae
viventisque carnis certissimum indicium. Nam moventur et arbusta, non
tantum vi extrinsecus impellente, veluti cum ventis agitantur, sed
illo motu quo intrinsecus agitur quidquid ad incrementum speciemque
arboris pertinet, quo ducitur succus in radicem, vertiturque in ea
quibus constat herbae natura vel ligni: nihil enim horum sine interno
motu. Sed iste motus non est spontaneus, qualis ille qui sensui
copulatur ad corporis administrationem, sicut in omnium animalium
genere, quam vocat Scriptura animam vivam (Gen. I, 21). Nam
et nobis nisi inesset etiam ille motus, nec crescerent nostra corpora,
nec ungues capillosque producerent. Sed si hoc solum esset in nobis
sine sensu motuque illo spontaneo, non diceretur homo factus in animam
vivam.
|
|