|
23. Proinde quoniam pars cerebri anterior, unde sensus omnes
distribuuntur, ad frontem collocata est, atque in facie sunt ipsa
velut organa sentiendi, excepto tangendi sensu qui per totum corpus
diffunditur; qui tamen etiam ipse ab eadem anteriori parte cerebri
ostenditur habere viam suam, quae retrorsus per verticem atque cervicem
ad medullam spinae, de qua loquebamur paulo ante, deducitur, unde
habet utique sensum in tangendo et facies, sicut totum corpus,
exceptis sensibus videndi, audiendi, offaciendi, gustandi, qui in
sola facie praelocati sunt: ideo scriptum arbitror, quod in faciem
Deus sufflaverit homini flatum vitae, cum factus est in animam vivam.
Anterior quippe pars posteriori merito praeponitur; quia et ista
ducit, illa sequitur, et ab ista sensus, ab illa motus est, sicut
consilium praecedit actionem.
|
|