|
24. Et quoniam corporalis motus, qui sensum sequitur, sine
intervallis temporum nullus est, agere autem intervalla temporum
spontaneo motu nisi per adjutorium memoriae non valemus; ideo tres
tanquam ventriculi cerebri demonstrantur: unus anterior ad faciem, a
quo sensus omnis; alter posterior ad cervicem, a quo motus omnis;
tertius inter utrumque, in quo memoriam vigere demonstrant, ne cum
sensum sequitur motus, non connectat homo quod faciendum est, si
fuerit quod fecit oblitus. Haec illi certis indiciis probata esse
dicunt, quando et ipsae partes aliquo affectae morbo vel vitio, cum
defecissent officia vel sentiendi, vel movendi membra, vel motus
corporis reminiscendi, satis quid valerent singulae declararum, eisque
alhibita curatio cui rei reparandae profecerit exploratum est. Sed
anima in istis tanquam in organis agit; nihil horum est ipsa: sed
vivificat et regit omnia, et per haec corpori consulit, et huic
vitae, in qua factus est homo in animam vivam.
|
|