|
1. Et finxit Deus hominem pulverem de terra, et flavit in faciem
ejus flatum vitae, et factus est homo in animam viventem. Haec verba
Scripturae nobis et in principio superioris libri consideranda
proposuimus, et de ipso homine facto, maximeque de ejus corpore,
quantum satis duximus, quod secundum Scripturas visum est,
disseruimus. Sed quia de anima humana non parva quaestio est, ad hunc
eam librum differendam putavimus, nescientes quantum nos Dominus
adjuturas esset recte loqui cupidos; illud tamen scientes, nisi
quantum ipse adjuvaret, recte non esse locuturos. Recte est autem
veraciter atque congruenter, nihil audacter refellendo, nihil temere
affirmando, dum adhuc dubium est, verum falsumne sit, sive fidei,
sive scientiae christianae; quod autem doceri potest vel rerum ratione
apertissima, vel Scripturarum auctoritate certissima, sine
cunctatione asserendo.
2. Ac primum illud videamus, quod scriptum est, Flavit, vel,
Sufflavit in faciem ejus flatum vitae. Nonnulli enim codices habent,
Spiravit, vel, Inspiravit in faciem ejus. Sed cum Graeci habeant
ENEFYSESEN, non dubitatur flavit vel sufflavit esse
dicendum. Quaerehamus autem in superiori sermone de manibus Dei, cum
homo de limo formatus cogitaretur: quid ergo nunc dicendum est in eo
quod scriptum est, Sufflavit Deus, nisi quia sicut non manibus
corporis finxit, ita nec faucibus labiisque sufflavit?
3. Verumtamen hoc verbo Scriptura in quaestione difficillima
plurimum nos, quantum opinor, adjuvat.
|
|