|
25. Unde ergo sit ipsa, id est, de qua velut materie Deus hunc
flatum fecerit, quae anima dicitur, dum quaeritur, nihil corporeum
debet occurrere. Sicut enim Deus omnem creaturam, sic anima omnem
corpoream creaturam naturae dignitate praecellit. Per lucem tamen et
aerem, quae in ipso quoque mundo praecellentia sunt corpora, magisque
habent faciendi praestantiam, quam patiendi corpulentiam sicut humor et
terra, tanquam per ea quae spiritui similiora sunt, corpus
administrat. Nuntiat enim aliquid lux corporea: cui autem nuntiat,
non hoc est quod illa; et haec est anima cui nuntiat, non illa quae
nuntiat. Et cum afflictiones corporis moleste sentit, actionem suam,
qua illi regendo adest, turbato ejus temperamento impediri offenditur,
et haec offensio dolor vocatur. Et aer qui nervis infusus est, paret
voluntati ut membra moveat, non autem ipse voluntas est. Et illa pars
media motum membrorum nuntiat, ut memoria teneatur , non ipsa memoria
est. Denique dum haec ejus tanquam ministeria vitio quolibet seu
perturbatione omni modo deficiunt, desistentibus nuntiis sentiendi et
ministris movendi, tanquam non habens cur adsit, abscedit. Si autem
non ita deficiunt, ut in morte assolet, turbatur ejus intentio,
tanquam conantis redintegrare labentia, nec valentis. Et in rebus
quibus turbatur, inde cognoscitur quae pars ministeriorum in causa
sit, ut si potuerit, medicina succurrat.
|
|