|
26. Namque aliud esse ipsam, aliud haec ejus corporalia
ministeria, vel vasa, vel organa, vel si quid aptius dici possunt,
hinc evidenter elucet, quod plerumque se vehementi cogitationis
intentione avertit ab omnibus, ut prae oculis patentibus recteque
valentibus multa posita nesciat; et si major intentio est, dum
ambulabat, repente subsistat, avertens utique imperandi nutum a
ministerio motionis qua pedes agebantur: si autem non tanta est
cogitationis intentio, ut figat ambulantem loco, sed tamen tanta est
ut partem illam cerebri mediam nuntiantem corporis motus non vacet
advertere; obliviscitur aliquando et unde veniat, et quo eat, et
transit imprudens villam quo tendebat, natura sui corporis sana, sed
sua in aliud avocata. Quapropter istas corporei coeli corporeas
quasdam particulas, id est, lucis et aeris, quae primae excipiunt
nutus animae vivificantis, eo quod incerporeae naturae propinquiores
sunt quam humor et terra, ut ad earum proximum ministerium tota moles
administretur, utrum Deus de hoc circumfuso et superfuso coelo corpori
viventis miscuerit, aut adjunxerit, an et ipsas de limo sicut carnem
fecerit, non est ad rem pertinens quaestio. Omne quippe corpus in
omne corpus mutari posse, credibile est: quodlibet autem corpus mutari
posse in animam, credere absurdum est.
|
|