CAPUT XXI. Anima neque ullo ex corpore, neque ullum corpus est.

27. Quamobrem nec illud audiendum est, quod quidam putaverunt, quintum quoddam esse corpus unde sit anima , quod nec terra, nec aqua sit, nec aer, nec ignis, sive iste turbulentior atque terrenus, sive ille coelestis purus et lucidus; sed nescio quid aliud quod careat usitato nomine, sed tamen corpus sit (Cic. lib. 1 Tusc. quaest.). Si enim qui hoc sentiunt, hoc dicunt corpus quod et nos, id est, naturam quamlibet longitudine, latitudine, altitudine, spatium loci occupantem, neque hoc est anima, neque inde facta credenda est. Quidquid enim tale est, ut multa non dicam, in quacumque sui parte lineis dividi vel circumscribi potest: quod anima si pateretur, nullo modo nosse posset tales lineas, quae per longum secari non queunt, quales in corpore non posse inveniri nihilominus novit.

28. Nec ipsa sibi tale aliquid occurrit, cum se nescire non possit, etiam quando se ut cognoscat inquirit. Cum enim se quaerit, novit quod se quaerat; quod nosse non posset, si se non nosset. Neque enim aliunde se quaerit, quam a seipsa. Cum ergo quaerentem se novit, se utique novit; et omne quod novit tota novit: cum itaque se quaerentem novit, tota se novit, ergo et totam se novit: neque enim aliquid aliud, sed seipsam tota novit . Quid ergo adhuc se quaerit, si quaerentem se novit? Neque enim si nesciret se, posset quaerentem se scire se: sed hoc in praesenti; quod autem de se quaerit, quid antea fuerit, vel quid futura sit quaerit. Desinat ergo nunc interim suspicari se esse corpus; quia si aliquid tale esset, talem se nosset, quae magis se novit quam coelum et terram, quae per sui corporis oculos novit.

29. Omitto dicere quia illud ejus quod etiam pecora habere intelliguntur, vel coeli volatilia cum habitacula sua seu nidos repetunt, quo capiuntur imagines omnium rerum corporalium, nullo modo cuiquam corpori simile est; et utique hoc potius corpori simile esse deberet, ubi corporearum rerum similitudines continentur. At si hoc corpus non est, quia certum est, eas similitudines corporum illic non solum memoriter detineri, verum etiam innumerabiles pro arbitrio figurari; quanto minus alia qualibet vi sua corpori esse anima similis potest?

30. Si autem corpus esse dicunt alia qualibet notione omne quod est, id est, omnem naturam atque substantiam; non quidem admittenda est ista locutio, ne non inveniamus quomodo loquentes, ea quae corpora non sunt, a corporibus distinguamus: non tamen nimis est de nomine laborandum. Nam et nos dicimus, quidquid anima est, non esse horum quatuor notissimorum elementorum, quae manifesta sunt corpora; sed neque hoc esse quod Deus est. Quid sit autem, non dicitur melius quam anima vel spiritus vitae. Ideo enim additur, vitae, quia et iste aer plerumque dicitur spiritus. Quanquam et animam eumdem aerem appellaverunt, ut jam non possit inveniri nomen, quo proprie distinguatur ista natura, quae nec corpus, nec Deus est, nec vita sine sensu, qualis potest credi in arboribus, nec vita sine rationali mente, qualis est in pecoribus; sed vita nunc minor quam Angelorum, et futura quod Angelorum, si ex praecepto sui creatoris hic vixerit.

31. Unde sit autem, id est, de qua velut materia facta sit, vel de qua perfecta beataque natura defluxerit, vel utrum omnino ex nihilo facta sit, etiamsi dubitatur, et quaeritur; illud tamen minime dubitandum est, et si aliquid antea fuit, a Deo factum esse quod fuit, et eam nunc a Deo factam, ut anima viva sit: aut enim nihil fuit, aut hoc quod est non fuit. Sed illam partem, qua quaerebamus quasi ejus materiem unde facta sit jam satis tractavimus.