|
32. Nunc, si omnino non fuit, quaerendum est quomodo possit
intelligi quod causalis ejus ratio fuisse dicebatur in primis sex dierum
operibus Dei, quando fecit Deus hominem ad imaginem suam, quod nisi
secundum animam non recte intelligitur. Verendum est autem, ne cum
dicimus non ipsas tunc naturas atque substantias quae futurae fuerant,
Deum creasse, dum crearet omnia simul, sed earum futurarum causales
quasdam rationes, putemur inania quaedam dicere. Quae sunt enim istae
causales rationes, secundum quas posset jam dici Deus fecisse hominem
ad imaginem suam, cujus corpus nondum de limo finxerat, cui nondum
animam afflando fecerat? Et corporis quidem humani etiamsi fuit aliqua
occulta ratio, qua futurum erat ut formaretur, erat et materies de qua
formaretur, id est terra, in qua videri potest illa ratio velut in
semine latuisse: animae autem faciendae, id est flatus faciendi, qui
esset anima hominis, quae ibi ratio causalis primitus condita est, cum
diceret Deus, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram
(quod nisi secundum animam recte intelligi non potest), si nulla erat
natura ubi conderetur?
33. Si enim haec ratio in Deo erat, non in creatura; nondum ergo
erat condita: quomodo ergo dictum est, Fecit Deus hominem ad
imaginem Dei (Gen. I, 26, 27)? Si autem jam in creatura
erat, hoc est, in iis quae simul omnia creaverat Deus, in qua
creatura erat? utrum spirituali, an corporali? Si spirituali,
agebatne aliquid in corporibus mundi, seu coelestibus, seu
terrestribus? An in ea erat haec vacans antequam homo in sua natura
propria conderetur, sicut in ipso homine jam propriam ducente vitam
latenter otioseque inest ratio generandi, quae non operatur, nisi per
concubitum atque conceptum? An et illa natura creaturae spiritualis ,
in qua latente erat haec ratio, nihil agebat sui operis? Et utquid
creata erat? An ut contineret rationem futurae animae humanae, vel
futurarum animarum, tanquam in seipsis esse non possent, sed in aliqua
creatura propria vita jam vivente, sicut generandi ratio non potest
esse nisi in aliquibus jam existentibus perfectisque naturis? Parens
ergo animae instituta est aliqua creatura spiritualis, in qua sit ratio
futurae animae, quae non inde existat, nisi cum eam Deus homini
inspirandam facit. Neque enim et ex homine fetum vel seminis vel
ipsius jam prolis creat et format nisi Deus, per Sapientiam
attingentem ubique propter suam munditiam, ita ut nihil inquinatum in
eam incurrat (Sap. VII, 24 et 25), dum pertendit a fine
usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter (Id. VIII,
1). Sed nescio quemadmodum possit intelligi, ad hoc tantum creatam
nescio quam creaturam spiritualem, quae in Dei conditionibus per illos
sex dies factis non commemoraretur, cum Deus hominem sexto die fecisse
dictus est, quem nondum in propria natura fecerat, sed adhuc ratione
causali in illa creatura quae commemorata non est. Magis enim debuit
ipsa commemorari, quae sic consummata erat, ut non adhuc esset
secundum suae causae praecedentem rationem facienda.
|
|