|
34. An forte in illius diei natura, quem primitus condidit, si
spiritus intellectualis dies ille recte accipitur, hanc faciendae
animae causalem rationem Deus inseruit, cum sexto die fecit hominem ad
imaginem suam; causam scilicet rationemque praefigens secundum quam eum
post illos septem dies faceret; ut videlicet corporis ejus causalem
rationem in natura terrae, animae autem in natura illius diei creasse
credatur? Sed quid aliud dicitur, cum hoc dicitur, nisi angelicum
spiritum quasi parentem esse animae humanae, si sic in illo inest
animae humanae creandae praecondita ratio, sicut in homine futurae
prolis suae: ut corporum quidem humanorum parentes homines sint,
animarum autem Angeli, creator vero et animarum et corporum Deus sed
corporum ex hominibus, animarum ex Angelis; aut prioris corporis ex
terra, et prioris animae ex angelica natura, ubi rationes eorum
causales praefixerat, quando primitus fecit hominem in iis quae simul
omnia creavit; deinceps vero jam homines ex hominibus, corpus ex
corpore, animam ex anima? Durum est hoc, Angeli aut Angelorum
filiam dicere esse animam: sed multo durius, coeli corporei; quanto
magis ergo, maris et terrae? Multo minus igitur in aliqua corporali
creatura, causalis animae ratio praecondita est, cum faceret Deus
hominem ad imaginem suam, antequam eum suo tempore de limo formatum
flatu animaret, si absurde creditur animam causaliter in natura
angelica condidisse.
|
|