|
35. Illud ergo videamus, utrum forsitan verum esse possit, quod
certe humanae opinioni tolerabilius mihi videtur, Deum in illis primis
operibus quae simul omnia creavit, animam etiam humanam creasse, quam
suo tempore membris ex limo formati corporis inspiraret, cujus corporis
in illis simul conditis rebus rationem creasset causaliter, secundum
quam fieret, cum faciendum esset, corpus humanum. Nam neque illud
quod dictum est, ad imaginem suam, nisi in anima; neque illud quod
dictum est, masculum et feminam, nisi in corpore recte intelligimus.
Credatur ergo, si nulla Scripturarum auctoritas seu veritatis ratio
contradicit, hominem ita factum sexto die, ut corporis quidem humani
ratio causalis in elementis mundi; anima vero jam ipsa crearetur,
sicut primitus conditus est dies, et creata lateret in operibus Dei,
donec eam suo tempore sufflando, hoc est inspirando, formato ex limo
corpori insereret.
|
|