CAPUT XXV. Anima si extra corpus existebat, an suopte nutu ad corpus venerit.

36. Sed hic rursus non spernenda oritur quaestio. Si enim jam facta erat anima, et latebat, ubi ei posset esse melius quam ibi? Quid ergo fuit causae ut anima innocenter vivens insereretur vitae hujus carnis, in qua peccando, ipsum qui eam creavit offenderet; unde eam merito sequeretur laboris aerumna damnationisque cruciatus? An illud dicendum est, quod ad corpus administrandum voluntate propria fuerit inclinata, in qua vita corporis, quoniam et juste et inique vivi potest, quod eligeret hoc haberet, vel praemium de justitia, vel de iniquitate supplicium, ut nec illi apostolicae sententiae sit contrarium, qua dicit nondum natos nihil egisse boni seu mali (Rom. IX, 11)? Illa quippe inclinatio voluntatis ad corpus, nondum est actio vel justitiae vel iniquitatis, de qua ratio reddenda est in judicio Dei, recepturo unoquoque secundum ea quae per corpus gessit, sive bonum, sive malum (II Cor. V, 10). Cur ergo non jam et illud credatur, quod Dei nutu ad corpus venerit; ubi si vellet secundum praeceptum ejus agere, mercedem acciperet vitae aeternae, atque Angelorum societatis : si autem contemneret, poenas justissimas lueret, sive laboris diuturni, sive ignis aeterni? An quia hoc ipsum, Deo volenti obtemperasse, jam utique actio bona est, et erit contrarium nondum natos nihil egisse vel boni vel mali?