|
37. Quae si ita sunt, fatebimur etiam non in eo rerum genere animam
primitus creatam, ut esset praescia futuri operis sui, vel justi, vel
iniqui. Nimis quippe incredibile est eam potuisse propria voluntate
inclinari ad corporis vitam, si se ita in quibusdam peccaturam
praesciret, ut juste supplicio perpetuo puniretur. Juste sane
Creator landatur in omnibus quae fecit omnia bona valde. Neque enim
ex iis tantum laudandus est, quibus praescientiam dedit; cum recte
laudetur etiam quia pecora creavit, quibus est natura humana
praestantior etiam in ipsis peccantibus. Natura quippe hominis ex Deo
est, non iniquitas, qua se ipse involvit male utendo libero arbitrio:
quod tamen si non haberet, in natura rerum minus excelleret.
Cogitandus quippe est homo juste vivens etiam non praescius futurorum,
et ibi videndum est, excellentia voluntatis bonae quam non impediatur
ad recte vivendum et Deo placendum, quod ignarus futuri vivit ex
fide. Hujusmodi ergo creaturam quisquis esse nollet in rebus,
contradicit Dei bonitati. Quisquis autem poenas eam non vult luere
pro peccatis, inimicus est aequitati.
|
|