CAPUT XXVII. Animam naturali appetitu ferri in corpus.

38. Sed si ad hoc fit anima, ut mittatur in corpus, quaeri potest utrum, si noluerit, compellatur. Sed melius creditur hoc naturaliter velle, id est, in ea natura creari ut velit, sicut naturale nobis est velle vivere: male autem vivere jam non est naturae, sed perversae voluntatis, quam juste poena consequitur.

39. Frustra ergo jam quaeritur ex qua veluti materie facta sit anima, si recte intelligi potest in primis illis operibus facta, cum factus est dies. Sicut enim illa quae non erant, facta sunt, sic et haec inter illa. Quod si et materies aliqua formabilis fuit, et corporalis et spiritualis, non tamen et ipsa instituta nisi a Deo, ex quo sunt omnia, quae quidem formationem suam non tempore, sed origine praecederet, sicut vox cantum; quid nisi de materia spirituali facta anima congruentius creditur?