|
40. Si autem aliquis non vult eam existimare factam, nisi cum jam
formato corpori est inspirata, videat quid respondeat, cum quaeritur
unde facta sit. Aut enim ex nihilo dicturus est Deum aliquid fecisse
vel facere post illam consummationem operum suorum; et debet intueri
quomodo explicet sexto die factum hominem ad imaginem Dei (quod nisi
secundum animam recte intelligi non potest), id est, in qua natura
causalis ratio facta fuerit ejus rei quae nondum fuit: aut non de
nihilo, sed de aliquo jam existente factam dicet animam; et laborabit
inquirendo quaenam illa natura sit, an corporalis, an spiritualis,
secundum eas quaestiones quas superius versavimus; manente illa quoque
molestia, ut adhuc quaeratur in qua substantia creaturarum in sex
diebus primitus conditarum, causalem illam rationem fecerit animae,
quam nondum de nihilo, vel de aliquo fecerat.
41. Quam si eo modo devitare voluerit, ut dicat, sexto die etiam
de limo factum esse hominem, sed hoc recapitulando postea
commemoratum; videat de muliere quid dicat, quia masculum et feminam,
dixit, fecit eos, et benedixit eos (Gen. I, 27, 28). Quod
si et ipsam eo die factam esse de viri osse responderit, attendat
quomodo asserat sexto die facta volatilia, quae adducta sunt ad Adam,
cum Scriptura omne genus volatilium quinto die creatum ex aquis
insinuet; item sexto die ligna etiam quae in paradiso plantata sunt,
cum eadem Scriptura hoc creaturae genus tertio dici tribuerit. Ipsa
etiam verba consideret quid sit, Ejecit adhuc de terra omne lignum
pulchrum ad aspectum, et bonum ad escam; tanquam illa quae tertio die
terra ejecerat, non erant pulchra ad aspectum et bona ad escam, cum in
his essent operibus quae fecit Deus omnia bona valde: quid sit etiam,
Finxit Deus adhuc de terra omnes bestias agri, et omnia volatilia
coeli (Id. II, 19); tanquam illa non fuerint omnia, quae
primo producta erant, vel potius nulla ante producta erant. Neque
enim dictum est, Et finxit Deus adhuc de terra caeteras bestias
agri, et caetera volatilia coeli, quasi quae minus vel terra sexto,
vel aqua quinto die produxerit; sed, omnes bestias, inquit, et omnia
volatilia. Necnon et illud cogitet, quemadmodum Deus et sex diebus
fecerit omnia; primo, ipsum diem; secundo, firmamentum; tertio,
speciem maris et terrae, atque ex terra herbam et ligna; quarto,
luminaria et sidera; quinto, aquarum animalia; sexto, terrae; et
postea dicatur, Cum factus est dies, fecit Deus coelum et terram,
et omne viride agri: quandoquidem cum factus est dies, non fecit nisi
ipsum diem. Quomodo etiam omne viride agri fecerit antequam esset
super terram, et fenum omne antequam exoriretur (Gen. II, 4,
5). Tunc enim factum cum exortum est, non antequam exoriretur,
quis non diceret, nisi Scripturae verba revocarent? Meminerit etiam
scriptum esse, Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul (Eccli.
XVIII, 1); et videat quemadmodum simul creata dici possint,
quorum creatio spatiis temporalibus distat, non horarum tantum, sed
etiam dierum. Curet quoque ostendere quomodo utrumque sit verum, quod
contrarium videri potest, et Deum in die septimo ob omnibus operibus
suis requievisse, quod Geneseos liber dicit (Gen. II, 2), et
usque nunc eum operari, quod Dominus dicit (Joan. V, 17).
Respiciat etiam quae dicta sunt consummata, quomodo eadem dicta sint
inchoata.
42. His enim omnibus divinae Scripturae testimoniis, quam esse
veracem nemo dubitat nisi infidelis aut impius, ad illam sententiam
ducti sumus, ut diceremus Deum ab exordio saeculi primum simul omnia
creavisse, quaedam conditis jam ipsis naturis, quaedam praeconditis
causis; sicut non solum praesentia, verum etiam futura fecit
omnipotens, et ab eis factis requievit, ut eorum deinceps
administratione atque regimine crearet etiam ordines temporum et
temporalium: qui et consummaverat ea propter omnium generum
terminationem, et inchoaverat propter saeculorum propagationem, ut
propter consummata requiesceret, et propter inchoata usque nunc
operetur. Sed si possunt haec melius intelligi, non solum non
resisto, verum etiam faveo.
43. Nunc tamen de anima, quam Deus inspiravit homini sufflando in
ejus faciem, nihil confirmo, nisi quia ex Deo sic est, ut non sit
substantia Dei; et sit incorporea, id est, non sit corpus , sed
spiritus; non de substantia Dei genitus, nec de substantia Dei
procedens, sed factus a Deo; nec ita factus ut in ejus naturam natura
ulla corporis vel irrationalis animae verteretur; ac per hoc, de
nihilo: et quod sit immortalis secundum quemdam vitae modum, quem
nullo modo potest amittere; secundum quamdam vero mutabilitatem, qua
potest vel deterior vel melior fieri, non immerito etiam mortalis
possit intelligi; quoniam veram immortalitatem solus ille habet, de
quo proprie dictum est, Qui solus habet immortalitatem (I Tim.
VI, 16). Caetera quae in hoc libro disceptando locutus sum, ad
hoc valeant legenti, ut aut noverit quemadmodum sine affirmandi
temeritate quaerenda sint quae non aperte Scriptura loquitur; aut, si
ei quaerendi modus iste non placet, quemadmodum ipse quaesiverim
sciat, ut si me potest docere non abnuat, si autem non potest, a quo
ambo discamus mecum requirat.
|
|