|
Nam cum quidam ex hoc verbo crediderint aliquid esse animam de ipsa
substantia Dei, id est, ejusdem naturae cujus ille est, hoc ideo
putantes, quia cum homo sufflat, aliquid de seipso ejicit in flatu;
hinc potius admonendi sumus, hanc inimicam fidei catholicae reprobare
sententiam. Nos enim credimus Dei naturam atque substantiam, quae in
Trinitate creditur a multis, intelligitur a paucis, omnino esse
incommutabilem. Porro autem animae naturam vel in deterius vel in
melius commutari posse, quis ambigit? Ac per hoc sacrilega opinio
est, eam et Deum credere unius esse substantiae. Quid enim hoc modo
aliud quam et ile commutabilis creditor? Credendum itaque est, et
intelligendum, neque ullo modo dubitandum, quod recta fides habet,
animam sic esse a Deo tanquam rem quam fecerit, non tanquam de natura
cujus est ipse, sive genuerit, sive quoquo modo protulerit.
|
|