CAPUT III. Urgetur idem argumentum.

4. Et quomodo, inquiunt, scriptum est, Sufflavit in faciem ejus, et factus est homo in animam vivam; si non anima Dei pars est, vel Dei omnino substantia? Imo vero ex hoc verbo satis apparet ita non esse. Cum enim homo sufflat, anima utique ipsa subjacentem sibi naturam corporis movet, et de illa, non de seipsa flatum facit. Nisi isti forte tam tardi sunt, ut nesciant isto reciproco halitu, quem de hoc aere circumfuso ducimus et reddimus. fieri etiam flatum, cum voluntate sufflamus. Quod si etiam non ex hoc aere, qui forinsecus adjacet, accepto et reddito, sed ex ipsius nostri corporis natura qua constat, sufflando aliquid ejiceremus, non eadem natura est corporis et animae; quod et ipsi utique consentiunt. Quapropter etiam sic aliud est animae substantia, quae corpus regit et movet; aliud flatus, quem regendo vel movendo facit de corpore sibi subdito, non de seipsa cui corpus est subditum. Cum itaque longe quidem incomparabili modo, sed tamen anima regat subditum corpus, et Deus subditam creaturam, cur non potius intelligatur de subjecta sibi creatura fecisse Deus animam in eo quod sufflasse dictus est; quandoquidem ipsa anima, quamvis corpori suo non ita dominetur, ut Deus universitati quam condidit, tamen ejus motu, non de sua substantia flatum facit?

5. Possemus quidem dicere nec ipsum Dei flatum esse animam hominis, sed Deum sufflando fecisse animam in homine: sed ne putentur meliora quae fecit verbo, quam quod fecit flatu, quia et in nobis melius est verbum quam flatus; nihil est interim secundum supradictam rationem, cur animam ipsam Dei flatum dicere dubitemus, dum intelligatur non esse Dei natura atque substantia, sed hoc ipsum esse sufflare, quod est flatum facere; quod autem flatum facere, hoc animam facere. Cui sententiae congruit quod per Isaiam dicit Deus: Spiritus enim a me procedet, et flatum omnem ego feci. Nam non quemlibet flatum corporeum eum dicere, sequentia docent. Cum enim dixisset, Omnem flatum ego feci; Et propter peccatum, inquit, pusillum quid contristavi eum, et percussi eum (Isai. LVII, 16, 17, sec. LXX). Quid ergo dicit flatum, nisi animam, quae propter peccatum percussa et contristata est? Quid igitur est, Omnem flatum ego feci, nisi, Omnem animam ego feci?