|
7. Utrum autem ex eo quod omnino non erat, id est ex nihilo; an ex
aliqua re, quae jam ab illo facta spiritualiter erat, sed anima nondum
erat, merito quaeri potest. Si enim Deum adhuc aliquid ex nihilo
creare non credimus, posteaquam creavit omnia simul, et ob hoc a
consummatis omnibus operibus requievisse credimus, quae inchoavit
faceret, ut quidquid deinde faceret, ex his faceret; non video
quemadmodum intelligamus, adhuc eum ex nihilo animas facere. An
dicendum est, eum in illis quidem operibus primorum sex dierum fecisse
illum diem occultum, ac si hoc potius credi oportet, spiritualem atque
intellectualem naturam, scilicet unitatis angelicae, et mundum, id
est coelum et terram; atque in illis jam exstantibus naturis rationes
creasse futurarum aliarum, non ipsas naturas: alioquin si jam ibi
creatae essent sicut erant futurae, non adhuc essent futurae? Quod si
ita est, nondum erat in conditis rebus animae humanae ulla natura, et
tunc esse coepit, cum eam Deus sufflando fecit, atque indidit
homini.
8. Sed non ideo quaestio sublata est, qua quaeritur adhuc utrum eam
naturam, quae anima dicitur, et antea non erat, ex nihilo creaverit,
tanquam ipse flatus ejus non ex aliqua substantia subjacente factus
sit, sicut de flatu dicebamus, quem facit anima ex corpore suo; sed
omnino ex nihilo tunc factus sit flatus, cum Deus flare voluit,
idemque hominis anima factus sit: an vero jam erat aliquid spirituale,
quamvis hoc quidquid erat, nondum animae natura erat, atque ex hoc
factus sit flatus Dei quae natura esset animae; sicut nec corporis
humani natura jam erat, antequam Deus eam de limo terrae vel pulvere
formasset. Non enim caro humana erat pulvis aut limus; sed tamen
aliquid erat unde illa fieret, quae nondum erat.
|
|