|
At vero illa spiritualis materies, si fuit ulla unde anima fieret,
vel si est ulla unde animae fiunt, quid ipsa est? quod nomen, quam
speciem, quem usum in rebus conditis tenet? Vivit, an non? Si
vivit, quid agit? quid confert universitatis effectibus? Beatamne
vitam gerit, an miseram, an neutram? Vivificat aliquid? an ab hoc
etiam opere vacat, et in quodam secreto universitatis otiosa
requiescit, sine vigili sensu motuque vitali? Si enim nulla prorsus
adhuc vita erat, quomodo esset vitae futurae quaedam incorporea nec
viva materies? Aut falsum est, aut nimis latet. Si autem jam
vivebat nec beate nec misere, quomodo rationalis erat? Quod si tunc
rationalis facta est, cum ex illa materie natura humanae animae facta
est; irrationalis ergo vita materies erat animae rationalis, id est
humanae? Quid ergo inter illam pecorisque distabat? An rationalis
erat jam possibilitate, nondum facultate? Si enim videmus infantilem
animam, jam utique hominis animam, nondum coepisse uti ratione, et
tamen eam rationalem dicimus; cur non credatur sic in illa materie, de
qua facta est anima, quietum fuisse motum etiam sentiendi, sicut in
ista infantili, quae jam certe anima est hominis, quietus est adhuc
motus ratiocinandi?
|
|