|
11. Nam si jam beata erat vita, de qua facta est hominis anima;
deterius ergo facta est: et ideo non jam illa materies hujus, sed
illius ista defluxio est. Nam materies aliqua cum formatur,
praesertim a Deo, in melius sine dubitatione formatur. Sed etiam si
cujusquam in aliqua beatitudine factae a Deo vitae defluxio anima
humana posset intelligi, nec sic credenda erat esse coepisse in aliquo
actu meritorum suorum, nisi ex quo propriam coepit agere vitam, dum
anima facta est animans carnem, et ejus sensibus velut nuntiis utens,
atque in seipsa se vivere sentiens sua voluntate, intellectu,
memoria. Si enim est aliquid, unde istam defluxionem formatae carni
Deus inspiraret, tanquam sufflando animam faciens, idemque beatum
est; nullo modo movetur, aut mutatur, aut amittit aliquid, cum hoc
ab eo defluit, unde anima fit.
|
|