CAPUT IX. Agriculturae opus allegorice.

17. Hinc jam in ipsum mundum, velut in quamdam magnam arborem rerum, oculus cogitationis attollitur; atque in ipso quoque gemina operatio providentiae reperitur, partim naturalis, partim voluntaria. Naturalis quidem per occultam Dei administrationem, qua etiam lignis et herbis dat incrementum; voluntaria vero, per Angelorum opera et hominum. Secundum illam primam coelestia superius ordinari, inferiusque terrestria; luminaria sideraque fulgere, diei noctisque vices agitari, aquis terram fundatam interlui atque circumlui, aerem altius superfundi, arbusta et animalia concipi et nasci, crescere et senescerere, occidere, et quidquid aliud in rebus interiore naturalique motu geritur. In hac autem altera signa dari, doceri et disci , agros coli, societates administrari, artes exerceri, et quaeque alia sive in superna societate aguntur, sive in hac terrena atque mortali, ita ut bonis consulatur et per nescientes malos. Inque ipso homine eamdem geminam providentiae vigere potentiam: primo erga corpus naturalem, scilicet eo motu quo fit, quo crescit, quo senescit; voluntariam vero, quo illi ad victum, tegumentum, curationemque consulitur. Similiter erga animam naturaliter agitur ut vivat, ut sentiat; voluntarie vero ut discat, ut consentiat.

18. Sicut autem in arbore id agit agricultura forinsecus, ut illud proficiat quod geritur intrinsecus; sic in homine secundum corpus, ei quod intrinsecus agit natura, servit extrinsecus medicina: itemque secundum animam, ut natura beatificetur intrinsecus, doctrina ministratur extrinsecus. Quod autem ad arborem colendi negligentia, hoc ad corpus medendi incuria, hoc ad animam discendi segnitia: et quod ad arborem humor inutilis, hoc ad corpus victus exitiabilis, hoc ad animam persuasio iniquitatis. Deus itaque super omnia, qui condidit omnia, et regit omnia, omnes naturas bonus creat, omnes voluntates justus ordinat. Quid ergo abhorret a vero, si credamus hominem ita in paradiso constitutum, ut operaretur agriculturam, non labore servili, sed honesta animi voluptate? Quid enim hoc opere innocentius vacantibus, et quid plenius magna consideratione prudentibus?