CAPUT X. Quid sit, Ut operaretur et custodiret.

19. Ut custodiret autem, quid? An ipsum paradisum? Contra quos? Nullus certe vicinus metuebatur invasor, nullus limitis perturbator, nullus fur, nullus aggressor. Quomodo ergo intellecturi sumus corporalem paradisum potuisse ab homine corporaliter custodiri? Sed neque Scriptura dixit, Ut operaretur et custodiret paradisum; dixit autem, Ut operaretur et custodiret. Quanquam si de graeco diligentius ad verbum exprimatur, ita scriptum est, Et accepit Dominus Deus hominem quem fecit, et posuit eum in paradiso operari eum et custodire. Sed utrum ipsum hominem posuit operari, hoc enim sensit qui interpretatus est, ut operaretur; an eumdem paradisum operari, id est, ut homo paradisum operaretur, ambigue sonat: et videtur magis exigere locutio, ut non dicatur, Operaretur paradisum; sed, in paradiso.

20. Verumtamen ne forte sic dictum sit, Ut operaretur paradisum, sicut superius dictum est, Nec erat homo qui operaretur terram (eadem quippe locutio est, operari terram, quae operari paradisum); ambiguam sententiam ad utrumque tractemus. Si enim non est necesse ut accipiamus, Paradisum custodire, sed, in paradiso; quid ergo in paradiso custodire? Nam quid operari in paradiso, jam ut visum est disseruimus. An ut quod operaretur in terra per agriculturam, in seipso custodiret per disciplinam; id est, ut sicut ei ager obtemperaret colenti se, ita et ipse praecipienti Domino suo, ut sumpto praecepto obedientiae fructum, non spinas inobedientiae redderet? Denique quoniam similitudinem a se culti paradisi in seipso custodire subditus noluit, similem sibi agrum damnatus accepit: Spinas, inquit, et tribulos pariet tibi (Gen. III, 18).

21. Quod si et illud intelligamus, ut paradisum operaretur, et paradisum custodiret, operari quidem paradisum posset, sicut supra diximus, per agriculturam; custodire autem non adversus improbos aut inimicos, qui nulli erant, sed fortassis adversus bestias. Quomodo istud? aut quare? Numquid enim bestiae jam in hominem saeviebant, quod nisi peccato non fieret? Ipse quippe bestiis omnibus ad se adductis, sicut post commemoratur, nomina imposuit: ipse etiam sexto die lege verbi Dei cum omnibus communes cibos accepit. Aut si erat jam quod timeretur in bestiis, quonam pacto posset unus homo illum munire paradisum? Neque enim exiguus locus erat, quem tantus fons irrigabat. Custodire quidem ille deberet, si posset paradisum tali et tanta maceria communire, ut eo serpens non posset intrare: sed mirum si priusquam communiret, omnes serpentes inde posset excludere.

22. Proinde intellectum ante oculos cur praetermittimus? Positus est quippe homo in paradiso, ut operaretur eumdem paradisum, sicut supra disputatum est, per agriculturam non laboriosam, sed deliciosam, et mentem prudentis magna atque utilia commonentem: custodiret autem eumdem paradisum ipsi sibi, ne aliquid admitteret, quare inde mereretur expelli. Denique accepit et praeceptum, ut sit per quod sibi custodiat paradisum, id est, quo conservato non inde projiciatur. Recte enim quisque dicitur non custodisse rem suam, qui sic egit ut amitteret eam, etiamsi alteri salva sit, qui eam vel invenit vel accipere meruit.

23. Est alius in his verbis sensus, quem puto non immerito praeponendum, ut ipsum hominem operaretur Deus et custodiret . Sicut enim operatur homo terram, non ut eam faciat esse terram, sed ut cultam atque fructuosam: sic Deus hominem multo magis, quem ipse creavit ut homo sit, eum ipse operatur ut justus sit, si homo ab illo per superbiam non abscedat; hoc est enim apostatare a Deo, quod initium superbiae Scriptura dicit: Initium, inquit, superbiae hominis apostatare a Deo (Eccli. X, 14). Quia ergo Deus est incommutabile bonum, homo autem et secundum animam et secundum corpus mutabilis res est; nisi ad incommutabile bonum, quod est Deus, conversus substiterit, formari ut justus beatusque sit, non potest. Ac per hoc Deus idem qui creat hominem, ut homo sit, ipse operatur hominem atque custodit, ut etiam bonus beatusque sit. Quapropter qua locutione dicitur homo operari terram, quae jam terra erat, ut ornata atque fecunda sit, ea locutione dicitur Deus operari hominem, qui jam homo erat, ut pius sapiensque sit, eumque custodire, quod homo sua potestate in se, quam illius supra se delectatus, dominationemque ejus contemnens tutus esse non possit.