|
24. Proinde nullo modo vacare arbitror, sed nos aliquid, et magnum
aliquid admonere, quod ab ipso divini libri hujus exordio, ex quo ita
coeptus est, In principio fecit Deus coelum et terram, usque ad hunc
locum, nusquam positum est, Dominus Deus; sed tantum modo, Deus:
nunc vero ubi ad id ventum est, ut hominem in paradiso constitueret,
eumque per praeceptum operaretur et custodiret, ita Scriptura locuta
est, Et sumpsit Dominus Deus hominem quem fecit, et posuit eum in
paradiso operari eum et custodire: non quod supra dictarum creaturarum
Dominus non esset Deus; sed quia hoc nec propter Angelos, nec
propter alia quae creata sunt, sed propter hominem scribebatur, ad eum
admonendum quantum ei expediat habere Dominum Deum, hoc est, sub
ejus dominatione obedienter vivere, quam licentiose abuti propria
potestate, nusquam hoc prius ponere voluit, nisi ubi perventum est ad
eum in paradiso collocandum, operandum et custodiendum: ut non diceret
sicut et caetera omnia superius, Et sumpsit Deus hominem quem fecit;
sed diceret, Et sumpsit Dominus Deus hominem, quem fecit, et
posuit eum in paradiso operari eum, ut justus esset, et custodire, ut
tutus esset, ipsa utique dominatione sua, quae non est illi sed nobis
utilis. Ille quippe nostra servitute non indiget, nos vero
dominatione illius indigemus, ut operetur et custodiat nos; et ideo
verus solus est Dominus, quia non illi ad suam, sed ad nostram
utilitatem salutemque servimus. Nam si nobis indigeret, eo ipso non
verus Dominus esset, cum per nos ejus adjuvaretur necessitas, sub qua
et ipse serviret. Merito ille in Psalmo: Dixi, inquit, Domino,
Deus meus es tu; quoniam bonorum meorum non eges (Psal. XV,
2). Nec ita sentiendum est quod diximus, nos illi ad utilitatem
nostram salutemque servire, tanquam aliud aliquid ab illo exspectemus
quam eum ipsum, qui summa utilitas et salus nostra est. Sic enim eum
gratis secundum illam vocem diligimus: Mihi autem adhaerere Deo bonum
est (Psal. LXXII, 28).
|
|