|
25. Neque enim tale aliquid est homo, ut factus, deserente eo qui
fecit, possit aliquid agere bene tanquam ex seipso; sed tota ejus
actio bona, est converti ad eum a quo factus est, et ab eo justus,
pius, sapiens, beatusque semper fieri: non fieri et recedere, sicut
a corporis medico sanari et abire: quia medicus corporis operarius fuit
extrinsecus, serviens naturae intrinsecus operanti sub Deo, qui
operatur omnem salutem gemino illo opere providentiae, de quo supra
locuti sumus (Cap. 9). Non ergo ita se debet homo ad Dominum
convertere, ut cum ab eo factus fuerit justus abscedat, sed ita ut ab
illo semper fiat. Eo quippe ipso cum ab illo non discedit, ejus ipse
praesentia justificatur, et illuminatur, et beatificatur, operante et
custodiente Deo, dum obedienti subjectoque dominatur.
26. Neque enim, ut dicebamus, sicut operatur homo terram, ut
culta atque fecunda sit, qui cum fuerit operatus abscedit, relinquens
eam vel aratam, vel satam, vel rigatam, vel si quid aliud, manente
opere quod factum est, cum operator abscesserit, ita Deus operatur
hominem justum, id est justificando eum, ut si abscesserit, maneat in
abscedente quod fecit: sed potius sicut aer praesente lumine non factus
est lucidus, sed fit; quia si factus esset, non autem fieret, etiam
absente lumine lucidus maneret; sic homo Deo sibi praesente
illuminatur, absente autem continuo tenebratur; a quo non locorum
intervallis, sed voluntatis aversione disceditur.
27. Ille itaque operetur hominem bonum atque custodiat, qui
incommutabiliter bonus est. Semper ab illo fieri, semperque perfici
debemus, inhaerentes ei, et in ea conversione quae ad illum est
permanentes, de quo dicitur, Mihi autem adhaerere Deo bonum est; et
cui dicitur, Fortitudinem meam ad te custodiam (Psal. LVIII,
10). Ipsius enim sumus figmentum, non tantum ad hoc ut homines
simus, sed ad hoc etiam ut boni simus. Nam et Apostolus cum
fidelibus ab impietate conversis, gratiam qua salvi facti sumus,
commendaret (Ephes. II, 8-10): Gratia enim, inquit, salvi
facti estis per fidem; et hoc non ex vobis, sed Dei donum est; non
ex operibus, ne forte quis extollatur. Ipsius enim sumus figmentum
creati in Christo Jesu, in operibus bonis quae praeparavit Deus, ut
in illis ambulemus. Et alibi cum dixisset, Cum timore et tremore
vestram ipsorum salutem operamini; ne sibi putarent tribuendum,
tanquam ipsi se facerent justos et bonos, continuo subjecit: Deus
enim est qui operatur in vobis (Philipp. II, 12, 13).
Sumpsit ergo Dominus Deus hominem quem fecit, et posuit eum in
paradiso operari eum, hoc est, operari in eo, et custodire eum.
|
|