|
28. Et praecepit Dominus Deus Adae, dicens: Ab omni ligno quod
est in paradiso, edes ad escam; de ligno autem cognoscendi bonum et
malum, non manducabitis de illo. Qua die autem ederitis ab eo, morte
moriemini. Si aliquid mali esset lignum illud, unde prohibuit hominem
Deus, ejus ipsius mali natura venenatus videretur ad mortem. Quia
vero ligna omnia in paradiso bona plantaverat (Gen. I, 12), qui
fecit omnia bona valde, nec ulla ibi natura mali erat, quia nusquam
est mali ulla natura (quod diligentius, si Dominus voluerit,
disseremus, cum de illo serpente dicere coeperimus); ab eo ligno quod
malum non erat prohibitus est, ut ipsa per se praecepti conservatio
bonum illi esset, et transgressio malum.
29. Nec potuit melius et diligentius commendari quantum malum sit
sola inobedientia, cum ideo reus iniquitatis factus est homo, quia eam
rem tetigit contra prohibitionem, quam si non prohibitus tetigisset,
non utique peccasset. Nam qui dicit, verbi gratia, Noli tangere
hanc herbam, si forte venenosa est mortemque praenuntiat, si
tetigerit, sequitur quidem mors contemptorem praecepti; sed etiam si
nemo prohibuisset, atque ille tetigisset, nihilominus utique
moreretur. Illa quippe res contraria saluti vitaeque ejus esset, sive
inde vetaretur, sive non vetaretur. Item cum quisque prohibet eam rem
tangi, quae non quidem tangenti, sed illi qui prohibuit obesset,
velut si quisquam in alienam pecuniam misisset manum, prohibitus ab eo
cujus erat pecunia illa; ideo esset prohibito peccatum, quia
prohibenti poterat esse damnosum. Cum vero illud tangitur, quod nec
tangenti obesset si non prohiberetur, nec cuiquam alteri quandolibet
tangeretur; quare prohibitum est, nisi ut ipsius per se bonum
obedientiae, et ipsius per se malum inobedientiae monstraretur?
30. Denique a peccante nihil aliud appetitum est, nisi non esse sub
dominatione Dei, quando illud admissum est, in quo ne admitteretur,
sola deberet jussio dominantis attendi. Quae si sola attenderetur,
quid aliud quam Dei voluntas attenderetur? quid aliud quam Dei
voluntas amaretur? quid aliud quam Dei voluntas humanae voluntati
praeponeretur? Dominus quidem cur jusserit, viderit; faciendum est a
serviente quod jussit, et tunc forte videndum est a promerente cur
jusserit. Sed tamen ut causam jussionis hujus non diutius requiramus,
si haec ipsa magna est utilitas homini quod Deo servit, jubendo Deus
utile facit quidquid jubere voluerit, de quo metuendum non est, ne
jubere quod inutile est possit.
|
|