CAPUT XIV. Ex divini praecepti contemptu experientia mali.

31. Nec fieri potest ut voluntas propria non grandi ruinae pondere super hominem cadat, si eam voluntati superioris extollendo praeponat. Hoc expertus est homo contemnens praeceptum Dei, et hoc experimento didicit quid interesset inter bonum et malum, bonum scilicet obedientiae, malum autem inobedientiae, id est, superbiae et contumaciae, perversae imitationis Dei et noxiae libertatis. Hoc autem in quo ligno accidere potuit, ex ipsa re, ut jam supra dictum est, nomen accepit (Cap. 6). Malum enim nisi experimento non sentiremus, quia nullum esset, si non fecissemus. Neque enim ulla natura mali est, sed amissio boni hoc nomen accepit. Bonum quippe incommutabile Deus est: homo autem quantum ad ejus naturam, in qua eum Deus condidit, pertinet, bonum est quidem, sed non incommutabile ut Deus. Mutabile autem bonum, quod est post incommutabile bonum, melius bonum fit, cum bono incommutabili adhaeserit, amando atque serviendo rationali et propria voluntate. Ideo quippe et haec magni boni natura est, quia et hoc accepit, ut possit summi boni adhaerere naturae. Quod si noluerit, bono se privat, et hoc ei malum est, unde per justitiam Dei etiam cruciatus consequitur. Quid enim tam iniquum, quam ut bene sit desertori boni? Neque ullo modo fieri potest ut ita sit: sed aliquando amissi superioris boni non sentitur malum, cum habetur quod amatum est inferius bonum. Sed divina justitia est ut qui voluntate amisit quod amare debuit, amittat cum dolore quod amavit, dum naturarum creator ubique laudetur. Adhuc enim est bonum quod dolet amissum bonum: nam nisi aliquod bonum remansisset in natura, nullus boni amissi dolor esset in poena.

32. Cui autem sine mali experimento placet bonum, id est, ut antequam boni amissionem sentiat, eligat tenere ne amittat, super omnes homines praedicandus est. Sed hoc nisi cujusdam singularis laudis esset, non illi puero tribueretur, qui ex genere Israel factus Emmanuel nobiscum Deus (Matth. I, 23), reconciliavit nos Deo, hominum et Dei homo mediator (I Tim. II, 5), Verbum apud Deum, caro apud nos (Joan. I, 1, 14), Verbum caro inter Deum et nos. De illo quippe propheta dicit, Priusquam sciat puer bonum aut malum, contemnet malitiam, ut eligat bonum (Isai. VII, 16, sec. LXX). Quomodo quod nescit, aut contemnit aut eligit, nisi quia haec duo sciuntur aliter per prudentiam boni, aliter per experientiam mali? Per prudentiam boni malum scitur, etsi non sentitur. Tenetur enim bonum, ne amissione ejus sentiatur malum. Item per experientiam mali scitur bonum; quoniam quid amiserit, sentit, cui de bono amisso male fuerit. Priusquam sciret ergo puer per experientiam, aut bonum quo careret, aut malum quod boni amissione sentiret, contempsit malum ut eligeret bonum, id est, noluit amittere quod habebat, ne sentiret amittendo quod amittere non debebat. Singulare exemplum obedientiae; quippe qui non venit facere voluntatem suam, sed ejus voluntatem a quo missus est (Joan. VI, 38): non sicut ille qui elegit facere voluntatem suam, non ejus a quo factus est. Merito sicut per unius inobedientiam peccatores constituti sunt multi, ita per unius obedientiam justi constituuntur multi (Rom. V, 19); quia sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 22).