|
33. Frustra autem nonnulli acute obtusi sunt , cum requirunt
quomodo potuerit appellari lignum dignoscentiae boni et mali, antequam
in eo transgressus esset homo praeceptum, atque ipsa experientia
dignosceret quid interesset inter bonum quod amisit, et malum quod
admisit. Lignum enim tale nomen accepit, ut eo secundum prohibitionem
non tacto caveretur, quod eo contra prohibitionem tacto sentiretur.
Neque enim quia inde contra praeceptum manducaverunt, ideo factum est
illud lignum dignoscentiae boni et mali; sed utique etiamsi obedientes
essent, et nihil inde contra praeceptum usurpassent, id recte
vocaretur, quod ibi eis accideret, si usurpassent. Quemadmodum si
vocaretur arbor saturitatis, quod inde possent homines saturari;
numquid si nemo accessisset, ideo nomen illud esset incongruum?
quandoquidem cum accederent et saturarentur, tunc probarent quam hoc
recte arbor illa vocaretur.
|
|