CAPUT XVI. Hominem ante mali experimentum potuisse intelligere quid esset malum.

34. Et quomodo, inquiunt, intelligeret homo quod ei dicebatur lignum dignoscentiae boni et mali, quando ipsum malum quid esset omnino nesciebat? Hoc qui sapiunt parum attendunt quemadmodum a contrariis notis sic pleraque intelligantur ignota, ut etiam verba rerum quae non sunt, cum in loquendo interponuntur, nullus caliget auditor. Hoc enim quod omnino non est, nihil vocatur; et has duas syllabas nemo non intelligit, qui latine audit et loquitur. Unde, nisi cum sensus intuetur id quod est, et ejus privatione quid etiam non sit agnoscit? Sic et inane cum dicitur, intuendo corporis plenitudinem, privatione ejus tanquam contraria, quid dicatur inane intelligimus; sicut audiendi sensu non solum de vocibus, verum etiam de silentio judicamus: sic ex vita quae inerat homini, posset ejus cavere contrarium, id est, vitae privationem quae mors vocatur; et ipsam causam qua perderet quod amabat, id est quodlibet factum suum quo fieret ut amitteret vitam, quibuslibet syllabis appellaretur, quemadmodum latine cum dicitur peccatum vel malum, tanquam signum ejus intelligeret, quod mente discerneret. Nos enim quomodo intelligimus, cum dicitur resurrectio, quam nunquam experti sumus? Nonne quia sentimus quid sit vivere, et ejus rei privationem vocamus mortem, unde reditum ad id quod sentimus, resurrectionem appellamus? et si quo alio nomine in quacumque lingua idipsum appellatur, menti utique signum insinuatur in voce loquentium, quo sonante agnoscat quod etiam sine signo cogitaret. Mirum est enim quemadmodum rerum quas habet amissionem, etiam inexpertam natura devitet. Quis enim pecora docuit devitationem mortis, nisi sensus vitae? quis parvulum puerum adhaerescere bajulo suo, si eum fuerit ex alto jacere minitatus? quod ex quodam tempore incipit, sed tamen antequam aliquid hujusmodi expertus sit.

35. Sic ergo illis primis hominibus jam vita erat dulcis, quam profecto amittere devitabant; idque ipsum quibuscumque modis vel sonis significantem Deum intelligere poterant: nec aliter eis posset persuaderi peccatum, nisi prius persuaderetur eos ex illo facto non esse morituros, id est, illud quod habebant et se habere gaudebant, non amissuros; unde suo loco loquendum est. Advertant itaque, si quos movet, quomodo potuerint intelligere inexperta nominantem vel minantem Deum; et videant nos omnium inexpertorum nomina, nonnisi ex contrariis quae jam novimus, si privationum sunt, aut ex similibus, si specierum sunt, sine ullo aestu dubitationis agnoscere. Nisi forte aliquem movet quemadmodum loqui potuerint, vel loquentem intelligere, qui non didicerant vel crescendo inter loquentes, vel aliquo magisterio; quasi magnum fuerit Deo loqui eos docere, quos ita fecerat, ut hoc possent etiam ab hominibus discere, si essent a quibus.